Evangelium Secundum Marcum*

Caput 8: Versus 27

Quem me dicunt?Pulchre primo sententiam hominum interrogat, ne confessio eorum vulgi opinione, sed veritatis agnitione videatur infirmata: ne sicut Herodes de auditis haesitare putentur. Unde Petro secundum Matthaeum dicit:Caro et sanguis non revelavit tibiMatth. 16., id est doctrina hominum.Homines.Pulchre qui hominum more diversam de Domino sententiam ferunt, homines dicuntur. Nam qui veritatem potentiae ejus pia mente cognoscunt, non homines, sed dii appellari merentur. Unde dicit illis:Vos vero,etc. Quasi dicat: Illi, homines, humana opinantes; sed vos, dii, quem me esse dicitis?
(* Traductions européennes)